Hľadaný výraz: Mk 1,1-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei. 2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: “ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam; 3 vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” ”, 4 fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. 5 Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. 6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat. 7 Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. 8 Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”.

1

mail   print   facebook   twitter